- ION
- I.IONChius, poeta Tragicus, fabulas docere coepit. Olymp. 72. alii habent 82. Suidâ teste, Cum Archelao Physico, crebra peregrinatione defunctus est, ingenio elegantissimo praeditus.Aristophanes in Pace Η᾿οῖον, h. e. Matutinum vel Orientaleni vocat. Ι῎ων εν Φοίνικι ἢ Καινεῖ memoratur Athen. l. 10. p. 436. ubiait, Batonem Sinopensem vitam eius scripsisse, eumque temulentiae arguisse: φιλοπότην enim καὶ ἐρωτικώτατον eum vocat. Eius non pauca citant Paus. Eliac. 1. Et Sextus Empircus contra Mathemat. p. 69. Epigramma eius de Pherecyde in Phtlosophi huius vita citat Laertius. Meminit eiusdem Ionu Strabo l. 13. p. 645. Iul. Pollux. l. 6. c. 16. et 29. et alibi passim. Nec alium Ionem intelligit Voss. apud Plin. l. 18. c. 31. ubi ex eo refert tempus, quo Capella, quo item Haedi oriuntur, Nic. Lloyd.II.IONGrammaticus esse videtur, quem landant Schol. in Aristoph. Ran. Act. 1. Sc. 7. Prephetae et Viri Illustres.III.IONXuthi fil. vel Apollinis et Creusae Erechthel filiae, a quo Ionia dicta est Attica. Steph. Hunc bello in Eumolpum Thraciae Regulum feliciter confecto, tantam consecutum esle gloriam, ut ab eo deinceps non Athenienses solum, sed et Atheniensium coloni omnes Iones dicti fuêrint, Graeci Historici tradunt. Forte, quia nullum noverant Ionem antiquiorem, ait Bochart. cum Ion non alius fuerit, quod Iavan, fil. Iapheti: vocalibus enim ademptis Hebraeum Gap desc: Hebrew utroque modo potest legi; et certe Homeri Iaon, Il. V. v. 685. ad Iavan Proxime accedit. Ionum vero nomen nec solis Atheniensibus aut eorum colonis compepetiit, quamvis ita accipiant Herod. Aristot. heraclides, Strab. Plutarch. Alii. Hanc et Achaeos, et Boeotos Ionum nomine contineri, habetur in Hesychio: et in Homeri Hymno in Apollin. Iaones sunt Delii: Macedoniam quoque hue pertinuisse, cum vicinis ad Occ. gentibus, docet, quod Ionium appellatur mareillis obtentum. Unde videtur ad Iona: pertinuisse olim plerosque Graecos, ut et docet Aristoph. Acarnanibus. Vide Bochart. Geogr. Saer. l. 3. c. 3. aliquid etiam infra in voce Iones. Ι῎ωνος ἄφιζιν, Ianis adventum, Athenasi inter memoranda, quae Aerisio Rege Argivorum contigerint, ponit Tatianus p. 172. et Clem. Strom. p. 321.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.